- JERNE et JERNIA
- JERNE, et JERNIAvel (quod inde detortum) Hibernia, ins. in Occid. Oceano non procul a Britannia, quae, ob situm depressiorem, caelo soloque utitur humecto, cui agilitas incolarum assignatur, et nervi flexiliter molles. Lacubus abundat; praesertim ibi passim occurrunt coenosae voragines, Anglo-saxonice Bogges: ubi terra uliginosa et levi graminis cespite obducta, supergradientium pedibus inopinis absorptim cedit. Hae dici quoque possunt ἄορνα averna, non tantum quod ab iis absorbeantur animalia, et velut ad Orcum demittantur, sed quod sint etiam ἀέρνη infrugifera, nullum ἔρνος Plantam sc. vel fruges producentia. Inde enim ἄορνα dicta, non quod sint infesta avium supervolatui. Igitur H. Iacobio est Ι᾿έρνη vel Ι᾿ερνὶς pro ἀόρνη, vel ἀορνὶς Ins. avernosa, h. e. The Boggy Island. Camd. quidem non prorsus incommode ducit a vernaculo Erin, quod Occasum sonat. Νῆσον Ι᾿ερνίδα vocat Orpheus in Argon. Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 33. Glacialis Ierne dicitur. Nic. Lloyd. Vide Hibernia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.